Portal Gironí d'Història i Genealogia

Donació a la seu de Girona de la vil·la de Llebrers (Terme de Navata)

Vist: 19234

El 10 de maig de l'any 948, Gotmar, bisbe de Girona, dóna a l'església de Santa Maria de la seu de Girona la vil·la dita Llebrers, en terme de Navata, situada en el comtat de Besalú, que posseeix per herència dels seus pares, per compra i per precepte del rei Lluís. El document original es troba a l'Arxiu Capitular de Girona (AC, pergamins, num.16)1.

El preàmbul d'aquest document es troba també en el testament del comte Miró I de Besalú, atorgat el 13 de juny de l'any 9251.

Transcripció del Document1:

Cum Salvator noster summa pietate humanum genus de potestatem diaboli et a morte perpetua mirabiliter se ipsum offrendo eripuerit et ipsa morte dampnaverit. Mirum quomodo miserabilis qui tam puram libertatem meruerit habere se ipsum ultroneus denuo diabolo subditit et morti iterum contraditur. Sed illud nobis est glorificandum et admirandum quia qui redemit a morte [prima] iterum miserecorditer relaxando peccata redemit a morte secunda. Scilicet his miseretur omnino que post perpetrata peccata toto corde ad ipsum revertitur. Et ideo sumopere cavendum est, ut qui maior est in delictis promtior sit ad conversionis emendacionem et cordis conpuctionem et lacrimis effusionem et veram emendationem, sic percipere cupit delictorum remissionem.

Ideoque ego Gothmarus, sedis Hierundensium humilis aepiscopus, pavens ne repentina mihi mors perveniat. Propter hoc cum summa diligentia adtractavi in animis meis ut donare faciam alaudem meum ad domum Sanctae Marie sedis Hierundensium in comitato Bisuldunense, villa que dicunt Loporarios cum fines vel termines suos qui mihi advenit per vocem genitori meo vel genitrice mea vel per excomparatione et per preceptum domno Lodoico rege. Sic dono ego iamdictus Gothmarus, humilis aepiscopus, ad iamdicta aecclesia sedis Sancte Marie ipsum meum alaudem cum fines et termines suos, totum ab integro. Qui habet afrontationes: de oriente in ribulo Algama, et de meridie in domo iusta de Galindone et ascendit usque ad ipsa archa et descendit ad flumen Fluviano et egredit per ipso terminio de villa Batipalmas et prevenit usque ad ipsum terminum de Horfanos, et de occiduo similiter in ipso terminio de Horfanos et vadit per ipsa summa rocha et pervadit ad ipso wado de Richilone et ascendit per ipso rego qui dividit inter Spinaversa et villa Leporarios et vadis ad ipso terminio de Spinaversa, et de circi in ipso torrente qui dividit inter Leporarios et Oliveta et Navata et Pervenir usque in ribulo Algama. Haec omnia superius scripta sic dono vel trado ad domum Sanctae Mariae sedis Hierundensium, totum ad integro, cum fines et termines, sicut superius insertum est cum exiis et regressiis earum.

Et quicquid contra hanc donationem pervenerit pro inrumpendum non hoc valeat vindicare quod repetet, sed componat ista omnia sicut superius insertum est ad domum Sanctae Mariae in duplo cum omnem suam meliorationem et insuper habeat participationem cum Iuda Scariothis et sit sors illorum cum Datan et Abiron, et ad liminibus sancte aecclesie extraneus efficiat et sit eius maledictio, sicut psalmista comemorat: «Omnes principes qui dixerunt possideamus sanctuarium Dei, Deus meus pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Et sicut ygnis qui conburit silva, et sicut flama comburet montes, ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine. Erebuscant et confundantur in seculum seculi et confundantur et pereant». Et insuper in antea ista donatio firmis et stabilis permaneat modo vel omnique tempore.

Facta karta donationis VI idus mai, anno XII regnate Ludoico rege, filio condam Karoli.

+ Gondemarus, sancte ecclesie Hierundensis humilis episcopus, qui ad hec donator estitit et firmare rogavi SSS.* SSS. Teudesindus, abba et archipresbiter, SSS.* SSS. Eroigius archilevita SSS.* (Crismó) Ibriarius presbiter SSS.* SSS. Sperandeo presbiter SSS.* Alexander levita SSS.* SSS. Ermenricus levita SSS.* SSS. Holiba SSS.* Atubi levita SSS.* Gischafredus subdiachonus SSS.*

SSS. Odoacrus presbiter, qui hanc donatione scripsi et SSS. die et anno quod supra.

Sobre la vil·la de Llebrers del terme de Navata, anomenada Lebrers, Lebres i Leprariis en documents del segle XI-XIII, així com sobre el seu probable emplaçament a la rodalia del mas Casagran o a la dels masos Llambert de Dalt i Llambert de Baix, cal veure l'obra de Joan Badia i Homs, L'arquitectura medieval de l'Empordà, vol II-B, pàg. 568, i el Cartoral, dit de Carlemany del bisbe de Girona (s. IX-XIV), de Josep Maria Marquès, núms. 79, 85, 238 i 4031.

1 Catalunya Carolíngia. Volum V. Els comtats de Girona, Besalú, Empúries i Perelada, a cura de Santiago Sobrequés, Sebastià Riera i Manuel Rovira  

© Portal Gironí d'Història i Genealogia (www.portalgironi.cat)