Portal Gironí d'Història i Genealogia

Mas Espígol

Vist: 1820

A l'Arxiu Històric de Girona, hi ha dipositada la documentació del fons patrimonial del mas Espí­gol de Canet d'Adri, que comprèn els anys de 1258 al 1954.

Document del rei Joan II expedit a Saragossa el 19 de maig de 1463 en favor de Berenguer Espigol (Arxiu Corona d Aragó R ° Cancelleria núm 3353, foli 182):

"Pateat universis Quod Nos Joannes Dei Gratia Rex Aragonum.... Nostram decet excellentiam eos gratiis prosequi et favoribus opportunis quorum eorum intemerata fidelitate pro nobis et servitio nostro hac misera temporis conditione rebellionis et conspirationis Cathalanorum in maiestatem nostram, propriis posthabitis commodis, personarum et bonorum pericula, mala et damna subire non dubitarunt. Cum igitur vos fidelis Berengarius Spigol is sitis qui fretus dicta intemerata fidelitate in obsidione secuta in fortalitio veteri civitatis Gerunde facta et patrata per eos qui Deputationi Cathalonie Principatus preerant in serenissimam reginam consortem nostram carissimam et illustrem Ferdinandum principem filium et primogenitum nostrum carissimum pro tutandis dictis rebus nostris carioribus nostroque nomine et regio diademate personam vestram subiecistis periculis, famem, tenuem mensam, inediam et tandem plura damna atque incommoda sustinendo. In qua re quam strenue vires vestras animique vigore spenderitis ex gestis bellicis solutioneque dicte obsidionis cerni potuit etiam videri dum his superioribus diebus in fortalitio de Cartellà et illius tuitioni prefuistis et aliorum comitiva fidelium stipatus fuistis munera et pollicitationes inimicorum rebellium ut id oppidum eis proditionaliter traderetur callide laborantium a vestro fidelissimo proposito divertere non valuerunt. Intendensque semper in presentia in eodem proposito permanens in defensione dicti fortalitii viriliter in eos qui in rebellionis errore persistunt oppugnando et cum eis saepenumero dimicando, quo vestri et aliorum nos fidelium opera nonnulla oppida et alia loca deposito dicto rebellionis errore ad nostram obedientiam sunt reducta. Ideo tenore praesentis cartae nostrae cunctis temporibus perpetuo et firmiter valiture de certa scientia... donamus et concedimus vobis eidem Berengario Spigol et vestris heredibus et successoribus domum et terminum de Canet cum suis terminis et territoriis montibus et planis, nemoribus, silvis, molendinis aquis, aqueductibus, redditibus, et aliis iuribus, prerrogativis et pertinentiis eiusdem, que quidem domus et alia predicta fuerunt ante patratam rebellionen per... Canet maiestati nostre rebelem ipsius Canet et cum omnibus creditis iuribus et actionibus... Quae omnia per nos vobis donata et concessa ex notoria nefandissima rebellione rebellium i nos in eisdem manuum injectionem habemus".

Informació extreta de:
Memòria d'Arxius de l'any 2005
Llibre "Canet d'Adri. Història dels pobles del municipi" de Jaume Marquès i Casanovas

© Portal Gironí­ d'Història i Genealogia (www.portalgironi.cat)