Documents

Testament de Silvi Llobet, senyor del Cervià (14 juny 1059)

Vist: 559

Testament de Silvi Llobet del 14 de juny de 1059. Pergamí original (34x47 cm). Arxiu de la Corona d'Aragó, monacals, pergamins de Santa Maria de Cervià, número 269.

Adveració sagramental del testament de Silvi Llobet davant del jutge Guitard. Els marmessors són Gausfred Adalbert, Adeaida i Joan. Silvi Llobet deixa en usdefruit vitalici a la seva esposa Adelaida i al seu nebot Gausfred, el castell de Cervià, les terres sota el castell, d'altres alous a Celrà, Montnegre, Madremanya, un feu a Girona i bens mobles. Silvi Llobet deixava a Santa Maria de Cervià, el seu alou a la part oriental del terme de Cervià am un molí. Finalment Silvi Llobet deixava Adelaida, el seu nebot i el monestir sota la protecció del comte Ramon, la comtessa Almodis i el bisbe Berenguer1.

Transcripció del diplomatari contingut al llibre "EL MONESTIR DE SANTA MARIA DE CERVIÀ I LA PAGESIA: UNA ANÀLISI LOCAL DEL CANVI FEUDAL", de Lluís To Figeras, 1991

Conditiones sacramentorum quorum seriem ordinavi ego Vuitardus levita et iudex, presentibus sacerdotibus Raimundo, et Ermengaudo, / et levita Berengario, et Gautberto, et laicis bonis hominus, Vuilelmo Tedi, et Bertrando Artalli, et Adalberto Suniarii, et Bernardo Adalberti, et Vuilelmo Vuitardi, et Ecardo, et Vuigoni, / et Vuilelmo. In cuius iudicis et predictorum bonorum hominum presentia nos testes Oldricus presbiter, et Vuilelmus Adalberti et Berengari Vitalis / testificamus extremam voluntatem et ordinationem quam Silvius Lobeti ordinavit de suis rebus omnibus per suum testamentum, extrema suas voluntate ordinatum / signo punci manu sua robarotum. Et nos elemosinarii predicti Silvi: Gautbertus Adalberti, et Adalezis uxor que fui predicti Silvii et Iohannes profe/rimus hos supradictos testes ad comprobandam utimam voluntatem et elemosinam quam predictus Silvius qui fuit condam ordinavit / ita sicut dictum est supra. Nos igitur supradicti testes pariter verum dantes testimonium iuramus super altare quod est consecratum in honorem Sancti Petri et Pauli et aliorum / omnium apostolorum cuius ecclesia sita est in comitatu gerundensi, apud coenobium Sancte Marie de Cirvian, ubi scilicet in iamdicto altari has conditiones iurando / tangimus, quia nos vidimus et audivimus et presentes affuimus quando predictus Silvius habens integram memoriam sui sensus et iacens ab egritudine detentus / qua obiit in castello Cirvian, scilicet in camera sua lectica, ordinavit suam extremam voluntatem ex ordinationem et elemosinam de suis rebus omnibus per / suum testamentum extrema sua voluntate ordinatum et vidimus et audivimus quando predictus Silvius iussit predictum testamentum legi coram se et nobis / presentibus laudavit et firmavit illud signo punci sue manus et postea iussit ut predictum testamentum extremum signis punci roboraretur a nobis et / ab aliis testibus. Cuius testamenti extremi scripura sic fideliter continetur omnis et tota in primis incipiens:

In nomine Domini, / ego Silvii cognomento Lobeto precor Adalaiz uxor mea, et Bonifilium Suniarii, et Gauzfredo meo nepoti, et Iohannem monachum, et Vuilelmum iudicem, et Gauzberto Adalberti / ut post obitum meum, mei siatis manumissores et elemosinarii et habeatis licentiam distribuendi omnem meum alodem et mobile sicut in hoc testamentum / ordinavero.

In primis dimitto ad ecclesiam prescripte Sancte Marie Cirviam, corpus meum ad sepulturam et omnes meos sciphos / argenteos simul cum copas argenti et medietatem de omnem meum mobilem tam maiore quam minore sine ulla reservatione ad operam ecclesiam.

Et ad prescripta Adalaiz uxor mea / et ad prescripto Gauzfredo dimitto meum castrum de Cirvian, dum vivunt teneant et post obitum prescripte Adalaizis et prescripto Gauzfredo remaneat prescrip/tum castrum Cirvian ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian. Et ad prescriptos Adalaiz et Gauzfredo dimitto terris qui sunt subtus castrum de Cirvian, / qui affrontant: a parte orientis in ecclesiam Sancti Genesii et in ripam occidentalem aqueducto qui discurrit infra ortis quas excolit Ecardus et in terris prescripte Sancte / Marie, de meridie in flumine Ticeris, de occiduo in rivo qui vocatur Arner et in terris de Bruguerol et de Sancti Felicis Gerunde, a parte circi affrontant in parro/chia Sancti Martini Fellinas. Sub modo ut dum vixerint prescriptis Adalaiz et Gauzfredo teneant et possideant. Post obitumamboorum prescripti Adalaiz et Gauzfredo / remaneant prescripis terris ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian. Et ad prescripis Adalaiz et Gauzfredo dimitto mansiones et turrem que habeo in Ge/runda, una cum fevo comitale et episcopale.

Et si prescripta Adalaiz uxor mea noluerit habitare cum prescripto Gauzfredo nepoti suo, meo elemosinario, teneat et possideat / prescripta Adalaiz, medietatem de omnes alodios quod post obitum prescripto Gauzfredo dedi per scripturam ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie, sub mo/do ut post obitum prescripte Adalaizis remaneat ad prescripto Gauzfredo dum vixerit. Et prescriptus Gauzfredus donet censum qui est scriptus in cartam do/nationis prescripte Sancte Marie. Aut si prescriptus Gauzfredus meus elemosinaris obierit ante quam prescripta Adalaiz, remaneat prescriptum alodium ad pre/scripta Adalaiz uxor mea et dum vixerit teneat et possideat. Et post obitum prescriptis Adalaiz et Gauzfredo, meo elemosinario, remaneat prescriptum / alodium ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie cenobium Cirvian sine ullo retentu.

Et ad prescripto Gauzfredo meo elemosinario dedi per scripturam donationis me/dietatem de omnem meum alodium de Celran. Et ad prescripta Adalaiz uxor mea dedi per scripturam donationis medietatem de omnem meum alodium qui est in par/rochia Sancti Mathei Montenigro et Sancti Stephani Matermagna per suum alodium de villa Vincii quod vendidi.

Et ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian / dedi et dono sine ullo retentu, omnem alodium que habeo et qui est a flumine Cinnana usque in ripam occidentalem de rivo qui exiit ex fontibus qui discur/rit iuxta ecclesiam prescripti Sancti Genesii et infra ortis quas excolit Ecardus iuxta terris Sancte Marie Sedis et iuxta terris qui fuerunt Eraldi, filio Ermen/gaudi, et a flumine Ticeris usque in parrochiam Sancti Martini Fellinas et usque in villa Cannadel cum mulino uno in flumine Ticeris.

Et ad prescripta / Adalaiz uxor mea et ad Gauzfredo prescripto dimitto medietatem qui remanet de omnes meas tonnas et tinas et annonam et vinum. Et ad prescripta Adalaiz / uxor mea dimitto omnem meum alium mobilem sine ullo retentu.

Et prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian et omnem suam honorem dimitto / sub tuicionem et defensionem et in baiuliam, dommo Raimundo comiti, et Almodis comitesse et Berengario episcopo. Et prescripta Adalaiz uxor mea et pre/scripto Gauzfredo similiter remaneant in baiuliam et in defensionem domni Raimundi comitis, seniori meo, et Almodis comitisse e Berengario episcopo. /

Facto isto testamento VI kalendas iulii, anno XXVIII regni Enrici regis.

Sig+num Silvio cognomento Lobet, qui estum testamentum feci, digito / signo puncti firmavi et testibus firmare rogavi. Sig+num Vuilelmo Adalberti. Sig+num Berengario Vitalis. Sig+num Adal/berto Gauzberti. Odrigus sacer.

+ Iohannes, presbiter et monachus, qui istum testamentum scripsi cum literis fusis in rego XIIII et superpositis «obierit» in rego XVIII / et in XII, et suscripsi sss. die et anno quo supra.

Et postquam predictus Silvius hec omnia ordinavit obiit mense aprili et numquam mutavit suam / voluntatem ex suprascriptis rebus omnibus neque hic ulla fraus im[pre]sa est sed supradictum testamentum extremum secundum voluntatem predicti condi/toris Silvii habetur veraciter conscriptum. Et hec est extrema voluntas quam predictus Silvius ordinavit de supradictis rebus omnibus sicut su/perius scriptum est. Nos igitur supradicti testes iurando testificamus quia vidimus et audivimus publicari et legi supradictum testamentum mense / tercio, iunio, post obitum predicti Silvii coram predictis sacerdotibus et testibus sicut scriptum est in lege gotica: «Id tantum magno pere procurandum / est, ut scripture ille que secundum primi et secundi oridinis confectiones sunt alligate, id est, sive quae auctoris et testium manu suscripte, seu ultra/rumque parcium signis extiterint roborate, infra sex menses iuxta lege aliam sacerdoti pateant publicande».2 Item alibi lex dicit: «scripta volumtas de/functi ante sex menses coram quolibet sacerdote vel testibus publicetur».3 Nos vero supradicti testes iamdicta omnia que vidimus et audivimus recte / et veraciter testificati sumus atque iuramus per hanc conditionum seriem. Nos deincebs Gauzbertus et Adalaizis et Iohannes elemosinarii iurando testificamus / quod supradicta omnia vera sunt.

Scripte conditionis XVIII kalendas iulii, anno XXVIII regni Enrici regos.

Sign+um Vuilelmi tstis, / sign+um Berengario testis, Odrigus sacertestis qui supradicta vidimus et audivimus atque iuravimus. Sign+um Gauzberti / Adalberti elemosinarii. Sign+um Adalezis elemosinariae. + Ioannes elemosinarii. Sign+um Vuilelmo Tedi. Sign+um Bertrando / Artalli. Sign+um Ercadi. Sign+um Vuigoni. Sign+um Vulelmo. Sign+um Caucelmi. Sign+um Caucelmi magistri. / Sign+um Vuitardi Lopardi. Berengaris levita +.4 Sign+um Raimundi Stephani. Ermegaudius sacer.4 / Sign+um Bonifilio Suniarii elemosinarii, Sign+um Gauzfredo elemosinarii, / sss. Guitardus levita et iudex.4 /

+ Iohannes presbiter et monachus scripsit et suscripsit has conditiones cum literis rasis in IIIo versu et XVIo et Lo superpositis, die / et anno quo supra. 

1 EL MONESTIR DE SANTA MARIA DE CERVIÀ I LA PAGESIA: UNA ANÀLISILOCAL DEL CANVI FEUDAL, de Lluís To Figeras, Ed. Rafael Dalmau, 1991
2 Lex visigothorum, II, 5, 12
3 Lex visigothorum, II, 5, 14
4 Signatura autògrafa

© Portal Gironí d'Història i Genealogia (www.portalgironi.cat)